HASTA

HASTA
I.
HASTA
Regiae olim dignitatis insigne, Iustin. l. 43. c. 3. cuius traditione quoque feuda collata sunt, sicut posteri virga, festuca baculo prioris vice uti coepêre. Hinc et ferula camboca, pedum, baculus pastoralis, muneris insigne, quod non Abbates modo, sed ipsi etiam Romanorum Pontifices aliquando gerunt. Namque
In baculi forma Praesul datur haec tibi norma,
Attrahe per primum, medio rege, punge per imum.
Attrahe peccantes, rege iustos, punge vagantes:
Attrahe, sustenta, stimula, vaga, morbida, lenta.
Vide in Fistuca, etc. Hasta pura, quae a Catone Donatica dicitur, fortitudinis apud Rom. praemium fuit: Pura, quia sine ferro, cum honoris ergo, non pugnandi causâ daretur. Polyb. γαῖϚον: Aliis Graminea, ut Turneb. exponit Advers. l. 29. c. 1. Nic. lloyd. Ceterum Lucinae, quae Graecis Ilithyia et Ζυγία, Latinis Iuno quoque et Opigena, vota non solum nuncupabant olim puerperae, sed et hastas consecrabant, publico vaccas nomine immolaturae, quod in nummis eius honori cusis apparet, ubi saepe haec Dea hastae subnixa conspicitur. Idqueve olim voluit Plutarch. In Quaest. Rom. Η῞ρας, inquiens, ἱερὸν τὸ δόρυ νενόμιςται, καὶ τὰ ἀγάλματα αὐτῆς δόματι ςτηρίζεται τὰ πλεῖςτα, καὶ Κυρῖτις ἡ θεὸς ἐπωνόμαςται, Iunoni sacra habetur hasta, et pleraeque eius statuae hasta nituntur, ipsaque dicintur, Dea Quiritis. Veteribus enim hasta Quiris dicta est. Unde etiam Iuno passim Quiris ipsa appellatur, ut inter alia in inscriptione apud Gruter. p. 308. Et Mars Quirinus, cui hasta sacra fuit apud Romanos Sabinosqueve olim, Clem. Alexandrino ex Varrone teste. De hisce hastis A. Gellius l. 4. c. 6. Ut terram movisse, nuntiari solet; eaque re procuratur: ita in veteribus memoriis scriptum legimus, nunctatum esse Senatui, in Sacrario, in Regia, hastas Martias movisse. Eius rei causâ Senatusconsultum factum est M. Antonio A. Posthumio Coss. etc. In Nuptiis, Hastae cuspide Sponsae comam discriminatam fuisse, docet Plutarch. in Qu. Rom. Nimirum Celibaris hasta gladiatoris dicta est, quae in capite mortui stetit, quâ olim nova nupta sisymbrio prius cononata caput comere frontemque discriminare solebat, quod inde fortes se viros genituram ominatetur, aut quod Sponsi disciplinae se obnoxiam fateretur. Ovid. Fast. l. 2. v. 559.
Nec tibi quae cupidae matura videbere matri,
Comat virgineas hasta recurva comas.
Vide Casp. Bartholin. de Inaurihus veterum. In Foro defica Hasta, Centumviralis iudicii nota erat, unde ipsum hoc aliquando Centumviralis hasta, item Praetoria, ac Decemviralis, dictum est. In Bello Hastae in agrum hostilem coniectae ritus, belli erat denuntiatio. Quo respexit Virg. Aen. l. 9. v. 52.
En, ait, et iaculum intorquens immittit in auras,
Principium pugnae. ——
Hanc sanguineam vocavit Liv. l. 43. c. 13. vel quod e sanguineo frutice et ex arbore sanguinea, vel quod cruenti coloris esset. Turneb. Advers. l. 9. c. 17. putat, eam, cuiuscunqueve demum ligni hastila haberet, sanguine fuisse cruentatam, ut cruentum atroxqueve bellum minaretur. Quo faciunt illa Amm. Marcellini, de Persis Amidam obsidentibus l. 19. c. 2. Vix ubi Grumbates hastam infectam sanguine patrio nostrique more coniecerat fecialis, arms exercitus concrepans involat in muros. Servabatur autem illa in Templo Bellonae Romae, et ab ipsis Imperatoribus in hosticum solebat eici, postquam missa esset ante fanum Bellonae. Festus, Bellona dicebatur Dea bellorum, ante cuius templum erat columella, quae Bellica dicebatur, supra quam hastam iaciebant, cum bellum indicebatur. Vide quoque Xiphilin. ex l. 71. Dionis Cassii de M. Antonio, et supra in voce Fetiales. Concluso dein bello suo loco reponebatur, Ovid. Fast. l. 6. v. 207. Vide Rob. Valtur. de Mil. Rom. l. 1. c. 11. Blond. Flav. Rom. Antiqq. primum fere vindicem ante haec duo fere saecula, Casp. Barthium ad Stat. Theb. l. 6. v. 6. etc. Antiquissimis namqueve temporibus hastis praecipue pugnatum esse, ex Hom. habemus; quem in finem binas Heroes gestasse notat idem Barth. ad illud Stat. Theb. l. 4. v. 86.
gemino lucent hastilia ferro.
Easqueve ingentes. Val. Flacc. Argon. l. 6. v. 235.
ingentem campis hostilibus umbram
Fert abies obnixa genu
Vide de Thesei hasta, Stat. rursus Theb. l. 12. v. 730. Hinc iisdem innitebantur, Duce perorante. Claud. de Bell. Gild. Carm. 15. v. 425.
stat circumfusa iuventus,
Nixa hastis, pronasque ferox accommodat aures:
De quo statu militari, iterum Barth. pulchre ad Stat. Theb. l. 5. v. 19. Erigebant vero, in signum deditionis: quod apud Macedones in usu fuisse, sicut scuta capiti imposuêre Romani, alii vittas, et ramos olivarum, praebuêre, idem petituri, docet H. Grot. de Iure Belli et Pacis l. 3. c. 24. Inter praeia proin militaria hastas fuisse, legimus apud Tac. Ann. l. 3. c. 21. ubi de Rufo Helvio, ab Apronio, torquibus et hastis donato: Et imperii militaris indices, ad hastam, sicut ad habenam, ad scutum, et similia, apud Aelian. Contra earum ademptio poena erat, vide supra Censio hastaria: uti de Hastae modo ab Iphicrate duplicato, h. e. magnitudine sesquialtera aucto, ut Diod. Sic. interpretatur, C. Nep. in eo c. 1. Sed et Hastae laureatae, aut Tabellae laureatae adhibebantur apud Romanos, a victoriarum et rerum secundarum nuntiis; pinnis vero signatas lanceas praeferebant, cum ad versa haberent nuntianda. Vide infra in voce Pinnae, et Salmas. ad Ael. Lamprid. in Alex. Seu. Ut nihil in praeens dicam de Hastae, in auctionibus, quarum signum erat, publice defixae, usu, unde non solum pro ipsa auctione vox saepissime sumpta reperitur, sed et hinc phrases ortum traxêre, ad hastam locare, sub hast subire, eniere ab hasta: Vide Alex. ab Alex. Beroald. 4. in Propertium Comm. Zasium de orig. Iuris. neque de investitura per Hastam, de qua suo loco; neque de vallo, ex hastis obiectis, fieri solito, de quo Liv. l. 36. c. 18. etc. Ceterium hastis optima fraxinus, Plin. l. 16.
c. 13. Procera haec ac teres: pennata et ipsa folio; multumque Homeri praeconio et Achillis hastâ nobilitata. Sed et ex corio hippopotami fiebant ξυςτὰ ἀκόντια, ut Herod. vocat, h. e. rasiles vel tornatiles hastiae. Arist. δόρατα simpliciter habet, Plin. hastas: Hippopotami corii crassitudo talis, ut inde tornentur hastae. Nam torno terebantur ac radebantur, Salmas. ad Solin. p. 456. Vide ubi de Hippopotamo. De inventione earum idem Plin. l. 7. c. 56. Galeam, gladium, hastam Lacedaemonii invenêrunt — Hastas velitares Tyrhenus etc. De hasta vero Bacchi corymbis hederaqueve redimita, dicemus infra in voce Thyrsus: uti de hasta vett. Francorum, iam dictum in voce Angones.
II.
HASTA
vel Asta, opp. in extremis Italiae finibus circa Iapygium prom. Claud. De 6. Cons. Honorii Carm. 28. v. 202.
—— Nec plus Pollentia rebus
Contulit Ausoniis, aut moenia vindicis Astae.
III.
HASTA
vestis Monachica, vide infra Superpellicium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • hasta — (diferente de asta) preposición 1. Indica el lugar en que termina o se interrumpe una acción, o el límite al que llega un movimiento: Inés paseó hasta la playa. Llegaré hasta donde tú estás. Observaciones: Resalta el proceso de aproximación a… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • hasta — 1. Preposición que se usa para expresar el término límite en relación con el tiempo, el espacio o la cantidad: No lo tendré listo hasta el viernes; Corrió hasta la casa; Contaré hasta veinte; Vino hasta mí y me besó. Seguida de infinitivo, o de… …   Diccionario panhispánico de dudas

  • Hasta — Hasta …   Deutsch Wikipedia

  • hasta — (Del ár. hisp. ḥattá, infl. por el lat. ad ista, hasta esto). 1. prep. Denota el término de tiempo, lugares, acciones o cantidades. 2. U. como conjunción copulativa, con valor inclusivo, combinada con cuando o con un gerundio. Canta hasta cuando… …   Diccionario de la lengua española

  • Hasta [1] — Hasta (röm. Ant.), Spieß, Lanze, eine Waffe der Fußsoldaten, welche davon Hastāti hießen; als H. longa auch auf Schiffen zur Abwehr der feindlichen Enterhaken. Wenn einem Krieger eine Ehrenhasta zur Belohnung gegeben wurde, so war dieselbe ohne… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Hasta — (lat.), die röm. Stoßlanze, als Symbol des rechtmäßigen Eigentums bei öffentlichen Versteigerungen aufgepflanzt; daher sub hasta verkaufen, öffentlich versteigern. (S. auch Subhastation.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Hasta [2] — Hasta (a. Geogr.), Stadt am Meere, in Etrurien; j. Castiglione della Pescaja …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Hasta [1] — Hasta (lat.), bei den Römern jede Art Speer, besonders die schwere Stoßlanze, ursprünglich die Waffe aller Legionssoldaten, später (bis Marius) der Triarier (vgl. Legion). Noch in späterer Zeit diente die h. pura, ein Speer mit einem Knopf statt… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Hasta [2] — Hasta, ostind. Längenmaß, s. Hât h …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Hasta [2] — Hasta, Längenmaß in Hinterindien = 0,457 m …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Hasta — Hasta, lat., Spieß; ad hastam publicam, zur öffentl. Versteigerung; sub h., öffentlich versteigern, s. Subhastation …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”